- ROSA
- I.ROSAin delitiis Veterum. Unde de Verre Cicer. Oration. 10. in lectica pulvinus erat pellucidus, Melitensi rosâ fartus: ipse autem coronam babebat, unam in capite, alteram in collo, reticulumque ad nares sibi admovebat, tenuissimô linô minutis maculis, plenum rosae. Similes Torii Epicurei, in rosa potantis, delitias perstringit idem de Fin. l. 2. Crinibus enim implicitas, ex Euripide in Medea aliisque constat, iisque, qui luxuriosius epulari solebant, inprimis placuisse. Unde Martialis, l. 9. Epigr. 95. v. 3.Nunc mihi dic, quis erit, cui te, Calatisse, Deorum,Sex iubeo cyathos fundere, Caesar erit.Sutilis aptetur decies Rosa Crinibus et sit,Qui posuit sacrae nobile gentis opus.Nunc bis quina mihi da suavia, fiat ut illud,Victor ab Odrysio quod Deus orbe tulit.Ubi cyathorum, Rosarum, basiorum numerus, respondet his tribus nominibus, Caesar, Domitianus, Dalmaticus. Idem Rosarum sutilium, i. e. coronarum e rneris rosarum foliis consutarum, meminit, l. 5. Epigr. 65. ad quae verba Farnabius: Florum, inquit, fasciculis coronisque capita revincti, in conviviis potare soliti erant: primum quidem hederaceis et ex apio, mox myrteis, quippe quae adstringunt, et vint exhalationes arcent: tum e Rosis, quae et gravitatem capitis sedant et potione aestuantes refrigerant. Corona insuper plenitudinis et libertatis symbolum, festis, conviviisque competit, ut et capiti, quod Animae sedes. Nec vero crinibus solum Rosas implicabant Prisci, sed et mensas ad convivia structas Rosarum foliis contexere, et epularum ea fetculis inspergere, tutâ et minime noxiâ voluptate, solebant. Mensas insuper citreas, in summis delitiis habitas, Rosarum inungebant succô, qui ob amarorem intactas eas et illaesas a carie tineisque servaret. Imo Heliogabalus in recumbentes convivas per laquearia. veluti per impluvium, rosas effundi iussisse legitur. Vide Plinium, Histor. Natur. l. 21. c. 4. In auribus easdem gestatas fuisse, monet Iosephus Laurentius, Polymath. l. 2. Dissert. 36. et confirmat ex Athenaeo, Deipnosoph. 1. 12. Molle sysimbrium, aut Rosa aut lilium auri insidebat. Quo forsan respiciens Calphurnius, Eclog. 6.—— ramosaque tempora mollesImplicuêre Rosae. ——Nisi de coronis hoc intelligi malimus, Vide Casp. Bartholin. de Inauribus. Porro in cubiculis rosae suspensae, Plin. et lecti amantium iisdem respersi, uti legimus, apud Lucianum Asin. aur. Vide quoque intrâ ubi de Rosis purgatis. Sed et antiquae Maiorum inscriptiones detunctorum urnas rosis spargi, ornarique quotannis ex testamento iubebant, de quo more vide Hierony. ad Pammachium. Coeteri mariti super tumulos coniugum spargebant violas, rosas, lilia, purpureosque flores et dolorem pectoris his officiis solabantur. Et quidem tum sertis tum solutis rosis sparsum funus Menecoei legimus, apud Papinium Statium, Theb. l. 10. v. 788.—— hi sertis, hi veris honore solutôAccumulant artus patriaque. in sede reponuntCorpus adoratum.Ubi veris bonor, est omne genus florum, praecipue tamen rosa, cuius en comium super omnes coeteros illustre est, vide Scholion, sive Sapphus, sive Achillis Tatii, Anacreontem, Alios etc. Sed ut delicara et fastidii plena res luxus est, serae maxime, et hibernae Rosae expetebantur, quibus ut nihil suavius, sic nil magis caducum. Unde Horatius, l. 1. Od. 38. apparatum mensae puero suo praescribens, inter alia, ait, v. 3.Mitte sectari, Rosa quo locorumSera moretur.Itaque, cum earum copia non esset, ex Aegypto primum peti consuevêre: donec Domitiani aevô Romae quoque educari coeperunt, Plin. l. 21. c. 3. 4. Hinc Mercatoribus Aegyptiis, sese ob hibernarum Rosarum advectionem iactantibus, monet, ut ipsi nunc rosas ex Italia petant, Italis autem vicissim mittant frumentum l. 6. Epigr. 80. Martialis, v. 1.Ut nova dona tibi, Caesar, Nilotica tellusMiserat hibernas ambitiosa Rosas.Navita derisit Pharios Memphiticus hortos etc.Et paulo post, v. 9.Au tu. Romanae iussus iam cedere Brumae,Mitte tuas messes; accipe, Nile, Rosas etc.Vide plura de Rosa, apud Plinium passim, inter alia; l. 21. c. 19. ubi de iis in cibos condiri solitis; l. 14. c. 16. ubi de vini, e floribus illarum conficiendi, ratione, inprimis vero apud Car. Paschalium in Coronarum libb. et Franc. Pomey in Deser. Div. Addam saltem aliquid de Rosa Sinica, quae diebus singulis bis colorem mutat, purpureaque modo tota, modo rursus omnino alba evadit, sed odore destituta. Quae mutatio colorum arcanum fuerit naturae mystis illis discutiendum, quibus novas iam de colorum natura, lucisque incidentia et reflexione sententias cudere allubescit. Auctor Anon. Sinae et Eur. c. 33. Hinc roseus color, nonnullis, quem in factionibus Circi numerat Cassiodorus, l. 3. Var. Ep. 51. Isidorus item, l. 17. c. 41. Sed non a rosa hunc colorem denominari, verum eundem cum russato esse seu russeo, quem Martialis coccinum, Sidonius simpliciter rubentem vocat, dicemus infra, ubi de roseo colore. Vide quoque Rosae purgatae, Rosarium, Rosatum etc.II.ROSAurbs Episcopalis Dalmatiae, sub Archiepiscopo Raguseo, excisa, Ascrivio proxima; Roxa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.